Sequitur deinde diversarum turba nationum Theutes Vagoth Bergio Hallin Liothida quorum omnium sedes sub uno plani ac fertilis et propterea inibi aliarum gentium incursionibus infestantur. Post hos Ahelmil Finnaithae Fervir Gauthigoth - acre hominum genus et at bella prumtissimum - dehincmixi Euagreotingis hi omnes excisis rupibus quasi castellis inhabitant ritu beluino. Sunt et his exteriores Ostrogothae Raumarici ac Ragnaricii.
Sunt quamquam et horum positura Grannii Augandzi Eunixit Aetelrugi Arochi Ranii - quibus non ante multos annos Roduulf rex. Fuit qui contempto proprio regno ad Theodorici gothorum regis gremio convolavit et ut desiderabat invenit. Hae itaque gentes germanis corpore et animo grandiores pugnabant beluina saevitia.
Finni mitissimi Scandzae cultoribus omnibus mitiores nec non et pares eorum Vinoviloth. Suetidi cogniti in hac gente reliquis corpore eminentiores - quamvis et Dani ex ipsorum stirpe progressi Herulos propriis sedibus expulerunt - qui inter omnes scandiae nationes nomen sibi ob nimia proceritate affectant praecipuum.
Ex hac igitur Scandza insula quasi officina gentium aut certe velut vagina nationum cum rege suo nomine Berig gothi quondam memorantur egressi qui ut primum e navibus exientes terras attigerunt ilico nomen loci dederunt nam odieque illic ut fertur Gothiscandza vocatur.